< Mattheum 6 >
1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in cælis est.
2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.
7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici. putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
Nolite ergo assimilari eis. scit enim pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis: sanctificetur nomen tuum.
10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra.
11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.
12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.
14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis pater vester cælestis delicta vestra.
15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
Si autem non dimiseritis hominibus: nec pater vester dimittet vobis peccata vestra.
16 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
ne videaris hominibus ieiunans, sed patri tuo, qui est in abscondito: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo: ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
22 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit.
23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?
24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonæ.
25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
Ideo dico vobis, ne soliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum?
26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
Et de vestimento quid soliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicæ fidei?
31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis.
33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
Quærite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et hæc omnia adiicientur vobis.
34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
Nolite ergo soliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies solicitus erit sibiipsi. sufficit diei malitia sua.