< Mattheum 5 >

1 videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,
2 et aperiens os suum docebat eos dicens
et aperiens os suum docebat eos dicens:
3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.
5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
Beati, qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita.
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
neque accendunt lucernam. et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in cælis est.
17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio.
22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis (Geenna g1067)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. (Geenna g1067)
23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.
28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo.
29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam (Geenna g1067)
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam. (Geenna g1067)
30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam (Geenna g1067)
Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. (Geenna g1067)
31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua.
34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:
35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:
36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:
40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
et ei, qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.
41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
ut sitis filii patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et iniustos.
46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester cælestis perfectus est.

< Mattheum 5 >