< Iacobi 2 >
1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.
2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum?
5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
Audite fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia?
7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
8 si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores:
10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari.
13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
Iudicium enim sine misericordia illi, qui non facit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium.
14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
Quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
Si autem frater, et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corpori, quid proderit?
17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
18 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
Tu credis quoniam unus est Deus: Benefacis: et daemones credunt, et contremiscunt.
20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
Vis autem scire o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est.
24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum?
25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuncios, et alia via eiiciens?
26 sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est
Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.