< Iacobi 1 >

1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
Iacobus Dei, et Domini nostri Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.
2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur.
4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
Postulet autem in fide nihil haesitans: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.
7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibit:
11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
Nolite itaque errare fratres mei dilectissimi.
17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius.
19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
Scitis fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur
Ira enim viri, iustitiam Dei non operatur.
21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
Propter quod abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
Quia si quis auditor est verbi, et non factor: hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo:
24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio.
27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
Religio munda, et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos, et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.

< Iacobi 1 >