< I Paralipomenon 18 >
1 factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias eius de manu Philisthiim,
2 percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera
percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera.
3 eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten
Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
4 cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi
Cepit ergo David mille quadrigas eius, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
5 supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum
Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba: sed et huius percussit David vigintiduo millia virorum.
6 et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat
Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat.
7 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem
Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Ierusalem.
8 necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea
Necnon de Thebath, et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea.
9 quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba
Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
10 misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer
misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
11 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech
Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia
Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in Valle Salinarum, decem et octo millia:
13 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat
et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David: salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat.
14 regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo
Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
15 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis
Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
16 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba
Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech, filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba.
17 Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis
Banaias quoque filius Ioiadae super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.