Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Jerome Vulgate Bible, 1-Chronicles Chapter 18 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Vulgate-Jerome/1-Chronicles/18 1) factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim 2) percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera 3) eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten 4) cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi 5) supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum 6) et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat 7) tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem 8) necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea 9) quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba 10) misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer 11) sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech 12) Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia 13) et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat 14) regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo 15) porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis 16) Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba 17) Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!