< Psalmorum 75 >
1 Psalmus Cantici Asaph, in finem, ne corrumpas. Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:
2 cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.
3 Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.
4 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
5 Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
6 Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:
7 quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
8 quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen faex eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.
9 Ego autem annunciabo in saeculum: cantabo Deo Iacob.
10 Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.