< Psalmorum 92 >
1 Psalmus Cantici, In die sabbati. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.
2 Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
3 In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.
4 Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.
5 Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae:
6 Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget haec.
7 Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in saeculum saeculi:
8 tu autem Altissimus in aeternum Domine.
9 Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
10 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
11 Et despexit oculus meus inimicos meos: et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
12 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.
13 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
14 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,
15 ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.