< Proverbiorum 12 >
1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est.
2 Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit,
3 Non roborabitur homo ex impietate: et radix iustorum non commovebitur.
4 Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus eius, quae confusione res dignas gerit.
5 Cogitationes iustorum iudicia: et consilia impiorum fraudulenta:
6 Verba impiorum insidiantur sanguini: os iustorum liberabit eos.
7 Verte impios, et non erunt: domus autem iustorum permanebit.
8 Doctrina sua noscitur vir: qui autem vanus et excors est, patebit contemptui.
9 Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane.
10 Novit iustus iumentorum suorum animas: viscera autem impiorum crudelia.
11 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui suavis est in vini morationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
12 Desiderium impii monumentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet.
13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia.
14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
15 Via stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia.
16 Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat iniuriam, callidus est.
17 Qui quod novit loquitur, iudex iustitiae est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est.
19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
20 Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
21 Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.
22 Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei.
23 Homo versatus celat scientiam: et cor insipientium provocat stultitiam.
24 Manus fortium dominabitur: quae autem remissa est, tributis serviet.
25 Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur.
26 Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos.
27 Non inveniet fraudulentus lucrum: et substantia hominis erit auri pretium.
28 In semita iustitiae, vita: iter autem devium ducit ad mortem.