< Psalmorum 1 >
1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit:
2 Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgunt impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum.
6 Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.