< Job 7 >

1 Militia est vita hominis super terram: et sicut dies mercenarii, dies eius.
それ人の世にあるは戰鬪にあるがごとくならずや 又其日は傭人の日のごとくなるにあらずや
2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui:
奴僕の暮を冀がふが如く傭人のその價を望むがごとく
3 Sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
我は苦しき月を得させられ 憂はしき夜をあたへらる
4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
我臥ば乃はち言ふ何時夜あけて我おきいでんかと 曙まで頻に輾轉ぶ
5 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est.
わが肉は蟲と土塊とを衣服となし 我皮は愈てまた腐る
6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
わが日は機の梭よりも迅速なり 我望む所なくし之を送る
7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
想ひ見よ わが生命が氣息なる而已 我目は再び福祉を見ること有じ
8 Nec aspiciet me visus hominis: oculi tui in me, et non subsistam.
我を見し者の眼かさねて我を見ざらん 汝目を我にむくるも我は已に在ざるべし
9 Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Sheol h7585)
雲の消て逝がごとく陰府に下れる者は重ねて上りきたらじ (Sheol h7585)
10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
彼は再びその家に歸らず 彼の郷里も最早かれを認めじ
11 Quapropter et ego non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei: confabulabor cum amaritudine animae meae.
然ば我はわが口を禁めず 我心の痛によりて語ひ わが神魂の苦しきによりて歎かん
12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
我あに海ならんや鰐ならんや 汝なにとて我を守らせおきたまふぞ
13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
わが牀われを慰め わが寢床わが愁を解んと思ひをる時に
14 Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
汝夢をもて我を驚かし 異象をもて我を懼れしめたまふ
15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
是をもて我心は氣息の閉んことを願ひ我この骨よりも死を冀がふ
16 Desperavi, nequaquam ultra iam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
われ生命を厭ふ 我は永く生るをことを願はず 我を捨おきたまへ 我日は氣のごときなり
17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
人を如何なる者として汝これを大にし 之を心に留
18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum:
朝ごとに之を看そなはし 時わかず之を試みたまふや
19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
何時まで汝われに目を離さず 我が津を咽む間も我を捨おきたまはざるや
20 Peccavi, quid faciam tibi o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
人を鑒みたまふ者よ我罪を犯したりとて汝に何をか爲ん 何ぞ我を汝の的となして我にこの身を厭はしめたまふや
21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce, nunc in pulvere dormiam: et si mane me quaesieris, non subsistam.
汝なんぞ我の愆を赦さず我罪を除きたまはざるや 我いま土の中に睡らん 汝我を尋ねたまふとも我は在ざるべし

< Job 7 >