< Job 18 >

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Usque ad quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
3 Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis?
Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?
4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius?
Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?
6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, extinguetur.
Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur.
7 Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum.
Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum.
8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat.
Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.
9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
10 Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.
Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes eius.
Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.
12 Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius.
Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
13 Devoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius primogenita mors.
Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors.
14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
15 Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, aspergatur in tabernaculo eius sulphur.
Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
16 Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius.
Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.
17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis.
Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.
18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
19 Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus eius.
Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.
20 In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius, qui ignorat Deum.
Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.

< Job 18 >