Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Sistina Vulgate Bible, Job Chapter 18 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Vulgata-Sistina/Job/18 1) Respondens autem Baldad Suhites, dixit: 2) Usque ad quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. 3) Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis? 4) Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? 5) Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius? 6) Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, extinguetur. 7) Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum. 8) Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat. 9) Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. 10) Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam. 11) Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes eius. 12) Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius. 13) Devoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius primogenita mors. 14) Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum, quasi rex, interitus. 15) Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, aspergatur in tabernaculo eius sulphur. 16) Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius. 17) Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis. 18) Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. 19) Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus eius. 20) In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror. 21) Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius, qui ignorat Deum. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!