< I Regum 17 >

1 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba.
[厄里亞先知預言旱災]基肋阿得提市貝出身的提市貝人厄里亞對阿哈布說:「我指著我所服侍的永生上主、以色列的天主起誓:這幾年如果沒有我的命令,天決不降露或落雨! 」
2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens:
有上主的話傳於厄里亞說:「
3 Recede hinc, et vade contra Orientem, et abscondere in Torrente carith, qui est contra Iordanem,
你離開這裏,轉向東方,隱居在約但河東的革黎特校河旁。
4 et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi ut pascant te ibi.
你要喝那小河裏的水,我已經吩咐烏鴉在那裏供給你食物。」
5 Abiit ergo, et fecit iuxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in Torrente carith, qui est contra Iordanem.
厄里亞就依照上主的話去做,去住在約但河東的革黎特小河旁。
6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
烏鴉早晨給他送餅和肉來,晚上也給他送餅和肉來;渴了,就喝那小河裏的水。
7 Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.
不幾天以後,那地方沒有落雨,小河也乾涸了。
8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:
有上主的話傳於厄里亞說:「
9 Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te.
你起身往漆冬匝爾法特去,住在那裏;我已吩咐那裏的一個寡婦供養你。」
10 Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam.
他就起身往匝爾法特去了,來到城門時,看見一個寡婦在那裏拾木柴。厄里亞喚她說:「請你用器皿取點水來給我喝! 」
11 Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum eius, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
她正要去取水的時候,厄里亞又叫住她說:「請你也順便給我拿點餅來! 」
12 Quae respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
那寡婦說:「我指著永生上主你的天主起誓:我沒有餅,缸裏只有一把麵,罐裏還有一點油。你看,我正要拾兩根木柴,回去為我和我的兒子做點東西,吃了等死。」
13 Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
厄里亞對她說:「你不用害怕,僅管照你所說的去做;只是先為我做一個小餅,給我拿來! 然後,再為你和你的兒子做,
14 Haec autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae.
因為上主以色列的天主這樣說:直到上主使雨落在在地上的那一天,缸裏的麵,決不會用完;罐裏的油,也決不會缺少。」
15 Quae abiit, et fecit iuxta verbum Eliae: et comedit ipse, et illa, et domus eius: et ex illa die
那個寡婦就照了厄里亞的話去做了;她和厄里亞並她的孩子吃了許多日子;
16 hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae.
缸裏的麵,果然沒有用完,罐裏的油,也沒有減少,正如上主藉著厄里亞所說的話。復活寡婦的兒子
17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familias, et erat languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus.
這事以後,那婦人,即那家的主母的兒子病了,病得很重,就斷了氣。
18 Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum?
婦人於是對厄里亞說:「天主的人,我與你有什麼關係﹖你到我這裏來,竟叫上主記起我的罪惡,殺死了我的兒子! 」
19 Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius, et portavit in caenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
厄里亞對婦人說:「把你的兒子交給我! 」於是厄里亞從她懷裏接過孩子來,抱到他住的樓上,放在自己的床上,
20 Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium eius?
呼求上主說:「上主,我的天主! 我寄居在這寡婦家中,難道你也忍心加害於她,殺死她的兒子嗎﹖」
21 Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur obsecro anima pueri huius in viscera eius.
厄里亞三次伏在孩子身上,呼求上主說:「上主,我的天主,求你使這孩子的靈魂再回到他身上! 」
22 Et exaudivit Dominus vocem Eliae: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
上主聽了厄里亞的呼求,孩子的靈魂又回到他身上,孩子就又活了。
23 Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de caenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi: En vivit filius tuus.
厄里亞將孩子曾樓上抱下來,到房間內,把孩子交給他的母親說:「看,你兒子活了! 」
24 Dixitque mulier ad Eliam: Nunc, in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
那婦人對厄里亞說:「現在我知道你是天主的人,上主藉著你的口所說的話,確是真理。」

< I Regum 17 >