< Ii Samuelis 1 >
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
撒烏耳死後,達味擊殺阿瑪肋克人回來,在漆刻拉格住了兩天。
2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput. et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
第三天,有個人從撒烏耳營中跑來,衣服撕爛,滿頭灰塵,來到達味前,伏地叩拜。
3 Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi.
達味問他說:「你從那裏來﹖」他答說:「我從以色列營中逃命而來。」
4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Ionathas filius eius interierunt.
達味又問他說:「戰事怎樣﹖請告訴我! 」他答說:「軍民從戰場上逃跑了,許多人陣亡,撒烏耳和他的兒子約納堂也死了。」
5 Dixitque David ad adolescentem, qui nunciabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Ionathas filius eius?
達味問那報信的少年人說:「你怎麼知道撒烏耳和他兒子約納堂死了呢﹖」
6 Et ait adolescens, qui nunciabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,
那報信的少年人答說:「我無意中來到基耳波亞山上,看見撒烏耳伏在自己的槍上,戰車和騎兵都快要迫近他。
7 et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
他轉身見了我,就招呼我。我答說:我在這裏。
8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.
他問我說:你是誰﹖我答說:我是阿瑪肋克人。
9 Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est.
他向我說:「來我身邊,殺了我罷! 我現在雖還完全活著,但十分暈眩。
10 Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
我就來到他身邊,明知他倒下後,決不能生存,便殺了他;取下他頭上的王冠,腕上的手鐲,帶到這裏來奉獻給我主。」
11 Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri, qui erant cum eo,
達味就抓住自己的衣服撕破了;同他在一起的人也照樣作了。
12 et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Ionathan filium eius, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio.
大家為撒烏耳和他的兒子約納堂,以及上主的百姓和以色列的家族,舉哀痛哭,禁食直到晚上,哀悼他們喪身刀下。
13 Dixitque David ad iuvenem qui nunciaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum.
達味又問那報信的少年說:「你是那裏的﹖」他答說:「我是阿瑪肋克僑民的兒子。」
14 Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
達味向他說:「怎麼你不怕伸手殺害上主的受傅者﹖」
15 Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
達味遂叫一個少年人來,向他說:「前來,殺了他! 」少年把他一刀砍死了。
16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
同時達味對他說:「你的血應歸在你頭上,因為你親口作供說:我殺死了上主的受傅者。」
17 Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul, et super Ionathan filium eius,
事後,達味作了這首哀歌,追悼撒烏耳和他的兒子約納堂,
18 (et praecepit ut docerent filios Iuda arcum, sicut scriptum est in Libro iustorum.) Et ait: Considera Israel pro his, qui mortui sunt super excelsa tua vulnerati.
命令猶大子弟學習這首哀歌,這歌載在「壯士書」上:「
19 Inclyti, Israel, super montes tuos interfecti sunt: quo modo ceciderunt fortes?
以色列的榮華,倒在你的高岡上;葷英雄怎會陣亡﹖
20 Nolite annunciare in Geth, neque annuncietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philisthiim, ne exultent filiae incircumcisorum.
不要在加特報告,不要在阿市刻隆街市宣揚,免得培肋舍特的女子歡樂,免得未受割損者的女郎維雀躍!
21 Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abiectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
基耳波亞山,不祥的山野! 在你那裏露不再降,雨不再下! 因為英雄的盾牌,受了褻瀆,撒烏耳的盾牌,那傅油者的武器。
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Ionathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
對傷者的血,英雄的脂油,約納堂的弓總不後轉,撒烏耳的劍決不空還。
23 Saul et Ionathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.
撒烏耳與約納堂,相親相愛,生相聚,死不離,神速過鷹,勇猛勝獅。
24 Filiae Israel super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.
以色列女郎! 應痛悼撒烏耳,他給你們披上了愉快的紫衣,在你們衣服上點綴了金飾。
25 Quo modo ceciderunt fortes in praelio? Ionathas in excelsis tuis occisus est?
英雄怎會在戰鬥中陣亡! 哎,約納堂! 對你的死,我極度哀痛!
26 Doleo super te frater mi Ionatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
我的兄弟約納堂,我為你萬分悲傷! 你愛我之情,何等甜蜜! 你對我的愛,勝於婦女之愛。
27 Quo modo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?
英雄怎會陣亡! 戰爭的武器怎會喪亡! 」