< Psalmorum 36 >

1 In finem. Servo Domini ipsi David. Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
Psalmus David, in finem, servo Domini. Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
2 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
3 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
4 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit.
Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
5 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
Domine in caelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
6 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
7 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
8 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos:
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos.
9 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen.
10 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
11 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me.
12 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.

< Psalmorum 36 >