< Psalmorum 33 >

1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.
Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.
Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.
Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Verbo Domini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.
Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Consilium autem Domini in aeternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi.
13 De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.
De caelo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.
14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:
De praeparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram.
15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.
Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:
Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.
21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
Quia in eo laetabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.

< Psalmorum 33 >