< Proverbiorum 17 >
1 Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio.
2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet.
3 Sicut igne probatur argentum, et aurum camino: ita corda probat Dominus.
4 Malus obedit linguæ iniquæ: et fallax obtemperat labiis mendacibus.
5 Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius: et qui ruina lætatur alterius, non erit impunitus.
6 Corona senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum.
7 Non decent stultum verba composita: nec principem labium mentiens.
8 Gemma gratissima, expectatio præstolantis: quocumque se vertit, prudenter intelligit.
9 Qui celat delictum, quærit amicitias: qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
11 Semper iurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.
12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
14 Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum: et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit.
15 Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum.
16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam, quærit ruinam: et qui evitat discere, incidet in mala.
17 Omni tempore diligit qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur.
18 Stultus homo plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo.
19 Qui meditatur discordias, diligit rixas: et qui exaltat ostium, quærit ruinam.
20 Qui perversi cordis est, non inveniet bonum: et qui vertit linguam, incidet in malum.
21 Natus est stultus in ignominiam suam: sed nec pater in fatuo lætabitur.
22 Animus gaudens ætatem floridam facit: spiritus tristis exiccat ossa.
23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.
24 In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terræ.
25 Ira patris, filius stultus: et dolor matris quæ genuit eum.
26 Non est bonum, damnum inferre iusto: nec percutere principem, qui recta iudicat.
27 Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus.
28 Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur: et si compresserit labia sua, intelligens.