< I Paralipomenon 1 >

1 Adam, Seth, Enos,
Adam Seth Enos
2 Cainan, Malaleel, Iared,
Cainan Malelehel Iared
3 Henoch, Mathusale, Lamech,
Enoch Matusale Lamech
4 Noe, Sem, Cham, et Iaptheth.
Noe Sem Ham et Iafeth
5 Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras.
filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
6 Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
7 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
8 Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
9 Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.
filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan
10 Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.
Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,
Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
14 et Iebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,
Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.
Evheumque et Aruceum et Asineum
16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.
Aradium quoque et Samareum et Ematheum
17 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch
18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
19 Porro Heber nati sunt duo filii, nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra; et nomen fratris eius Iectan.
porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
20 Iectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Iare,
Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,
Aduram quoque et Uzal et Decla
22 Hebal etiam, et Abimael, et Saba, necnon
Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon
23 et Ophir, et Hevila, et Iobab. Omnes isti filii Iectan:
et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
24 Sem, Arphaxad, Sale,
Sem Arfaxad Sale
25 Heber, Phaleg, Ragau,
Heber Phaleg Raau
26 Serug, Nachor, Thare,
Serug Nahor Thare
27 Abram, iste est Abraham.
Abram iste est Abraham
28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismael.
filii autem Abraham Isaac et Ismahel
29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam
30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
Masma et Duma Massa Adad et Thema
31 Ietur, Naphis, Cedma. Hi sunt filii Ismahelis.
Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, et Sue. Porro filii Iecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.
filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
33 Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa. Omnes hi, filii Ceturæ.
filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
34 Genuit autem Abraham Isaac: cuius fuerunt filii Esau, et Israel.
generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ihelom, et Core.
filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, et Thamna, Amalec.
filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech
37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. Filii Ana: Dison.
filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison
41 Filii Dison: Hamram, et Eseban et Iethran, et Charan.
filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Iacan. Filii Disan: Hus et Aran.
filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in Terra Edom antequam esset rex super filios Israel: Bale filius Beor: et nomen civitatis eius, Denaba.
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba
44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra.
mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
45 Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de Terra Themanorum.
cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum
46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in Terra Moab: et nomen civitatis eius Avith.
obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith
47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca
48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ iuxta amnem sita est.
sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est
49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cuius urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.
sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab
51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth
52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
dux Oolibama dux Hela dux Phinon
53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
dux Cenez dux Theman dux Mabsar
54 dux Magdiel, dux Hiram. Hi duces Edom.
dux Magdihel dux Iram hii duces Edom

< I Paralipomenon 1 >