< I Paralipomenon 2 >

1 Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zabulon,
filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
2 Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad et Aser.
Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
3 Filii Iuda: Her, Onan, et Sela. Hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara. Omnes ergo filii Iuda, quinque.
Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
5 Filii autem Phares: Hesron et Hamul.
filii autem Phares Esrom et Hamul
6 Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.
filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
8 Filii Ethan: Azarias.
filii Ethan Azarias
9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierameel, et Ram, et Calubi.
filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda.
porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
14 quartum Nathanael, quintum Raddai,
quartum Nathanahel quintum Raddai
15 sextum Asom, septimum David.
sextum Asom septimum David
16 Quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Ioab, et Asael, tres.
quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
17 Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites.
Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon.
Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha: quæ peperit ei Hur.
cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
20 Porro Hur genuit Uri: et Uri genuit Bezeleel.
porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub.
post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
22 Sed et Segub genuit Iair, et possedit viginti tres civitates in Terra Galaad.
sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
23 Cepitque Gessur, et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum. Omnes isti, filii Machir patris Galaad.
cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
25 Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
26 Duxit quoque uxorem alteram Ierameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
27 Sed et filii Ram primogeniti Ierameel, fuerunt Moos, Iamin, et Achar.
sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
28 Onam autem habuit filios Semei, et Iada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur.
Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid.
nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
30 Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
31 Filius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
32 Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
33 Porro Ionathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.
porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum Ægyptium nomine Ieraa.
Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
35 Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei.
deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
38 Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam.
Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum.
Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
42 Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.
filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
44 Samma autem genuit Raham, patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.
Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.
filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
47 Filii autem Iahaddai, Regom, et Ioathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
49 Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb, fuit Achsa.
genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
53 Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, Coronæ domus Ioab, et dimidium requietionis Sarai,
filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
55 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab

< I Paralipomenon 2 >