< Hiezechielis Prophetæ 35 >
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
3 [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
8 Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus.
10 Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi:
11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt.
13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi.
14 Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa terra, in solitudinem te redigam:
15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.]