Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate 1598, Ezekiel Chapter 35 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-1598/Ezekiel/35 1) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2) Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: 3) [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. 4) Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. 5) Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ: 6) propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. 7) Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem. 8) Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent. 9) In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. 10) Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi: 11) propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero. 12) Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt. 13) Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi. 14) Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa terra, in solitudinem te redigam: 15) sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.] Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!