< 路加福音 1 >
1 提阿非羅大人哪,有好些人提筆作書,述說在我們中間所成就的事,是照傳道的人從起初親眼看見又傳給我們的。
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
3 這些事我既從起頭都詳細考察了,就定意要按着次序寫給你,
visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5 當猶太王希律的時候,亞比雅班裏有一個祭司,名叫撒迦利亞;他妻子是亞倫的後人,名叫伊利莎白。
Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
6 他們二人在上帝面前都是義人,遵行主的一切誡命禮儀,沒有可指摘的,
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
7 只是沒有孩子;因為伊利莎白不生育,兩個人又年紀老邁了。
Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13 天使對他說:「撒迦利亞,不要害怕,因為你的祈禱已經被聽見了。你的妻子伊利莎白要給你生一個兒子,你要給他起名叫約翰。
Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:
et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
15 他在主面前將要為大,淡酒濃酒都不喝,從母腹裏就被聖靈充滿了。
erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
16 他要使許多以色列人回轉,歸於主-他們的上帝。
et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum:
17 他必有以利亞的心志能力,行在主的前面,叫為父的心轉向兒女,叫悖逆的人轉從義人的智慧,又為主預備合用的百姓。」
et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
18 撒迦利亞對天使說:「我憑着甚麼可知道這事呢?我已經老了,我的妻子也年紀老邁了。」
Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
19 天使回答說:「我是站在上帝面前的加百列,奉差而來對你說話,將這好信息報給你。
Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
20 到了時候,這話必然應驗;只因你不信,你必啞巴,不能說話,直到這事成就的日子。」
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
22 及至他出來,不能和他們說話,他們就知道他在殿裏見了異象;因為他直向他們打手式,竟成了啞巴。
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:
24 這些日子以後,他的妻子伊利莎白懷了孕,就隱藏了五個月,
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
25 說:「主在眷顧我的日子,這樣看待我,要把我在人間的羞恥除掉。」
Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
26 到了第六個月,天使加百列奉上帝的差遣往加利利的一座城去(這城名叫拿撒勒),
In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
27 到一個童女那裏,是已經許配大衛家的一個人,名叫約瑟。童女的名字叫馬利亞;
ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.
28 天使進去,對她說:「蒙大恩的女子,我問你安,主和你同在了!」
Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
29 馬利亞因這話就很驚慌,又反覆思想這樣問安是甚麼意思。
Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
30 天使對她說:「馬利亞,不要怕!你在上帝面前已經蒙恩了。
Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:
32 他要為大,稱為至高者的兒子;主上帝要把他祖大衛的位給他。
hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus:
33 他要作雅各家的王,直到永遠;他的國也沒有窮盡。」 (aiōn )
et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. (aiōn )
34 馬利亞對天使說:「我沒有出嫁,怎麼有這事呢?」
Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
35 天使回答說:「聖靈要臨到你身上,至高者的能力要蔭庇你,因此所要生的聖者必稱為上帝的兒子 。
Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
36 況且你的親戚伊利莎白,在年老的時候也懷了男胎,就是那素來稱為不生育的,現在有孕六個月了。
Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
38 馬利亞說:「我是主的使女,情願照你的話成就在我身上。」天使就離開她去了。
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
39 那時候,馬利亞起身,急忙往山地裏去,來到猶大的一座城;
Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:
et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
41 伊利莎白一聽馬利亞問安,所懷的胎就在腹裏跳動。伊利莎白且被聖靈充滿,
Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:
42 高聲喊着說:「你在婦女中是有福的!你所懷的胎也是有福的!
et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
44 因為你問安的聲音一入我耳,我腹裏的胎就歡喜跳動。
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45 這相信的女子是有福的!因為主對她所說的話都要應驗。」
Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum:
et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48 因為他顧念他使女的卑微; 從今以後, 萬代要稱我有福。
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
51 他用膀臂施展大能; 那狂傲的人正心裏妄想就被他趕散了。
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:
55 為要記念亞伯拉罕和他的後裔, 施憐憫直到永遠, 正如從前對我們列祖所說的話。 (aiōn )
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.] (aiōn )
56 馬利亞和伊利莎白同住,約有三個月,就回家去了。
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58 鄰里親族聽見主向她大施憐憫,就和她一同歡樂。
Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59 到了第八日,他們來要給孩子行割禮,並要照他父親的名字叫他撒迦利亞。
Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
62 他們就向他父親打手式,問他要叫這孩子甚麼名字。
Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
63 他要了一塊寫字的板,就寫上,說:「他的名字是約翰。」他們便都希奇。
Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
64 撒迦利亞的口立時開了,舌頭也舒展了,就說出話來,稱頌上帝。
Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
65 周圍居住的人都懼怕;這一切的事就傳遍了猶太的山地。
Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
66 凡聽見的人都將這事放在心裏,說:「這個孩子將來怎麼樣呢?因為有主與他同在。」
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
68 主-以色列的上帝是應當稱頌的! 因他眷顧他的百姓,為他們施行救贖,
[Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70 正如主藉着從創世以來聖先知的口所說的話, (aiōn )
sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: (aiōn )
salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
75 就可以終身在他面前, 坦然無懼地用聖潔、公義事奉他。
in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
76 孩子啊!你要稱為至高者的先知; 因為你要行在主的前面, 預備他的道路,
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
78 因我們上帝憐憫的心腸, 叫清晨的日光從高天臨到我們,
per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
79 要照亮坐在黑暗中死蔭裏的人, 把我們的腳引到平安的路上。
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]
80 那孩子漸漸長大,心靈強健,住在曠野,直到他顯明在以色列人面前的日子。
Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.