< 箴言 18 >
1 与众寡合的,独自寻求心愿, 并恼恨一切真智慧。
Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.
Non recipit stultus verba prudentiae: nisi ea dixeris quae versantur in corde eius.
Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
4 人口中的言语如同深水; 智慧的泉源好像涌流的河水。
Aqua profunda verba ex ore viri: et torrens redundans fons sapientiae.
Accipere personam impii in iudicio non est bonum, ut declines a veritate iudicii.
Labia stulti miscent se rixis: et os eius iurgia provocat.
Os stulti contritio eius: et labia ipsius, ruina animae eius.
Verba bilinguis, quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum deiicit timor: animae autem effeminatorum esurient.
Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.
Turris fortissima, nomen Domini: ad ipsam currit iustus, et exaltabitur.
11 富足人的财物是他的坚城, 在他心想,犹如高墙。
Substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus validus circumdans eum.
Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur.
Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14 人有疾病,心能忍耐; 心灵忧伤,谁能承当呢?
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam: spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
Cor prudens possidebit scientiam: et auris sapientium quaerit doctrinam.
Donum hominis dilatat viam eius, et ante principes spatium ei facit.
17 先诉情由的,似乎有理; 但邻舍来到,就察出实情。
Iustus, prior est accusator sui: venit amicus eius, et investigabit eum.
Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat.
19 弟兄结怨,劝他和好,比取坚固城还难; 这样的争竞如同坚寨的门闩。
Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma: et iudicia quasi vectes urbium.
20 人口中所结的果子,必充满肚腹; 他嘴所出的,必使他饱足。
De fructu oris viri replebitur venter eius: et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21 生死在舌头的权下, 喜爱它的,必吃它所结的果子。
Mors, et vita in manu linguae: qui diligunt eam, comedent fructus eius.
22 得着贤妻的,是得着好处, 也是蒙了耶和华的恩惠。
Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum: qui autem tenet adulteram, stultus est et insipiens.
Cum obsecrationibus loquitur pauper: et dives effabitur rigide.
24 滥交朋友的,自取败坏; 但有一朋友比弟兄更亲密。
Vir amicabilis ad societatem, magis amicus erit, quam frater.