< 约伯记 34 >
Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est:
2 你们智慧人要听我的话; 有知识的人要留心听我说。
Audite sapientes verba mea, et eruditi auscultate me:
Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat.
Iudicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
Quia dixit Iob: Iustus sum, et Deus subvertit iudicium meum.
6 我虽有理,还算为说谎言的; 我虽无过,受的伤还不能医治。
In iudicando enim me, mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.
Quis est vir ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam:
Qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
10 所以,你们明理的人要听我的话。 神断不致行恶; 全能者断不致作孽。
Ideo viri cordati audite me, absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
11 他必按人所做的报应人, 使各人照所行的得报。
Opus enim hominis reddet ei, et iuxta vias singulorum restituet eis.
Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet iudicium.
Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est?
Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
16 你若明理,就当听我的话, 留心听我言语的声音。
Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei.
17 难道恨恶公平的可以掌权吗? 那有公义的、有大能的,岂可定他有罪吗?
Numquid qui non amat iudicium, sanari potest? et quomodo tu eum, qui iustus est, in tantum condemnas?
18 他对君王说:你是鄙陋的; 对贵臣说:你是邪恶的。
Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios:
19 他待王子不徇情面, 也不看重富足的过于贫穷的, 因为都是他手所造。
Qui non accipit personas principum: nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum eius sunt universi.
20 在转眼之间,半夜之中, 他们就死亡。 百姓被震动而去世; 有权力的被夺去非借人手。
Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem.
Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in iudicium.
24 他用难测之法打破有能力的人, 设立别人代替他们。
Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
25 他原知道他们的行为, 使他们在夜间倾倒灭亡。
Novit enim opera eorum: et idcirco inducet noctem, et conterentur.
Quasi impios percussit eos in loco videntium.
Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias eius intelligere noluerunt:
28 甚至使贫穷人的哀声达到他那里; 他也听了困苦人的哀声。
Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
29 他使人安静,谁能扰乱呢? 他掩面,谁能见他呢? 无论待一国或一人都是如此—
Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum et super gentes et super omnes homines?
Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
32 我所看不明的,求你指教我; 我若作了孽,必不再作?
Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
33 他施行报应, 岂要随你的心愿、叫你推辞不受吗? 选定的是你,不是我。 你所知道的只管说吧!
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
Iob autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
Pater mi, probetur Iob usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis.
37 他在罪上又加悖逆; 在我们中间拍手, 用许多言语轻慢 神。
Quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum.