< 羅馬書 6 >
1 那麼,我們可說什麼呢?我們要常留在罪惡中,好叫恩寵洋溢嗎?
Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?
2 斷乎不可! 我們這些死於罪惡的人,如何還能在罪惡中生活呢?
Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
3 難道你們不知道:我們受過洗歸於基督耶穌的人,就是受洗歸於他的死亡嗎?
an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?
4 我們藉著洗禮已歸於死亡與祂同葬了,為的是基督怎樣藉著父的光榮,從死者中復活了,我們也怎樣在新生活中度生。
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
5 如果我們藉著同祂相似的死亡,已與祂結合,也要藉著同祂相似的復活與祂結合,
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus.
6 因為我們知道,我們的舊人已與祂同釘在十字架上了,使那屬罪惡的自我消逝,好叫我們不再作罪惡的奴隸,
Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
9 因為我們知道:基督既從死者中復活,就不再死亡;死亡不再統治祂了,
scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.
10 因為祂死,是死於罪惡,僅僅一次;祂活,是活於天主。
Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
11 你們也要這樣看自己是死於罪惡,在基督耶穌內活於天主的人。
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12 所以不要讓k你們必死的身體上為王,致令你們從祂的情慾,
Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
13 也不要把你們的肢體交與罪惡,作不義的武器;但該將你們自己獻於天主,有如從死者中復活的人,將你們的肢體獻於天主,當作正義的武器:
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo.
14 罪惡不應再統治你們,因為你們已不再法律權下,而是在恩寵權下。
Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
15 那麼,我們因為不在法律權下,而在恩寵權下,就可以犯罪嗎?絕對不可!
Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.
16 難道你們不知道:你們將自己獻給誰當奴隸,而服從他,就成了你們所服從者的奴隸,或作罪惡的奴隸,以致死亡;或作順命的奴隸,以得正義嗎?
Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?
17 感謝天主,雖然你們曾作過罪惡的奴隸,現在你們卻從心裏聽從那傳給你們的教理規範,
Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.
19 為了你們本性的軟弱,我且按常情來說:你們在從前怎樣將你們的肢體當作奴隸,獻於不潔和不法,行不法的事;如今也要怎樣將你們的肢體當作奴隸,獻於正義,行聖善的事。
Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.
Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.
21 但那時你們得了什麼效果?只是叫你們現在以些事為可恥,因為其結局就是死亡;
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.
22 可是現在,你們脫離了罪惡,獲得了自由,作了天主的奴隸,你們所得的效果是使你們成聖,結局就是永生。 (aiōnios )
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. (aiōnios )
23 因為罪惡的薪俸是死亡,但是天主的恩賜是在我們的主基督耶穌內的永生。 (aiōnios )
Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro. (aiōnios )