Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Jerome Vulgate Bible, Proverbs Chapter 30 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Vulgate-Jerome/Proverbs/30 1) verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait 2) stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum 3) non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam 4) quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti 5) omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se 6) ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 7) duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar 8) vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria 9) ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei 10) ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas 11) generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae 12) generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis 13) generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae 14) generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus 15) sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit 16) infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit (Sheol h7585) 17) oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae 18) tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro 19) viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula 20) talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum 21) per tria movetur terra et quartum non potest sustinere 22) per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo 23) per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae 24) quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus 25) formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi 26) lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum 27) regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas 28) stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis 29) tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter 30) leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum 31) gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei 32) et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum 33) qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!