Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Jerome Vulgate Bible, Acts Chapter 6 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Vulgate-Jerome/Acts/6 1) in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum 2) convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis 3) considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus 4) nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus 5) et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum 6) hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus 7) et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei 8) Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo 9) surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano 10) et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur 11) tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum 12) commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 13) et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem 14) audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses 15) et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!