Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Sistina Vulgate Bible, Proverbs Chapter 20 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Vulgata-Sistina/Proverbs/20 1) Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens. 2) Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. 3) Honor est homini, qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis. 4) Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. 5) Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: sed homo sapiens exhauriet illud. 6) Multi homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet? 7) Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. 8) Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. 9) Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? 10) Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. 11) Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius. 12) Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. 13) Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. 14) Malum est, malum est, dicit omnis emptor: et cum recesserit, tunc gloriabitur. 15) Est aurum, et multitudo gemmarum: vas autem pretiosum labia scientiae. 16) Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. 17) Suavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os eius calculo. 18) Cogitationes consiliis roborantur: et gubernaculis tractanda sunt bella. 19) Ei, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. 20) Qui maledicit patri suo, et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris. 21) Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. 22) Ne dicas: Reddam malum: expecta Dominum, et liberabit te. 23) Abominatio est apud Dominum pondus et pondus: statera dolosa non est bona. 24) A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? 25) Ruina est homini devotare sanctos, et post vota retractare. 26) Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. 27) Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. 28) Misericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. 29) Exultatio iuvenum, fortitudo eorum: et dignitas senum canities. 30) Livor vulneris absterget mala: et plagae in secretioribus ventris. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!