Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Sistina Vulgate Bible, 1-Chronicles Chapter 23 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Vulgata-Sistina/1-Chronicles/23 1) Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel. 2) Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas. 3) Numeratique sunt Levitae a viginti annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum. 4) Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: praepositorum autem et iudicum sex millia. 5) Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltes canentes Domino in organis, quae fecerat ad canendum. 6) Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. 7) Filii Gerson: Leedan, et Semei. 8) Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres. 9) Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. 10) Porro filii Semei, Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor. 11) Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. 12) Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor. 13) Filii Amram, Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum. 14) Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. 15) Filii Moysi: Gersom, et Eliezer. 16) Filii Gersom: Subuel primus. 17) Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. 18) Filii Isaar: Salomith primus. 19) Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. 20) Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus. 21) Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis. 22) Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. 23) Filii Musi: Moholi, et Eder, et Ierimoth, tres. 24) Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra. 25) Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in aeternum. 26) Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum. 27) Iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. 28) Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. 29) Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana et azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. 30) Levitae vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam 31) tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino. 32) Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!