Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate, Hetzenauer, Matthew Chapter 14 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-Hetzenauer/Matthew/14 1) In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Iesu: 2) et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 3) Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 4) Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam. 5) Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. 6) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. 7) Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. 8) At illa præmonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistæ. 9) Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari. 10) Misitque et decollavit Ioannem in carcere. 11) Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. 12) Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu. 13) Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. 14) Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. 15) Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. 16) Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. 17) Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces. 18) Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. 19) Et cum iussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20) Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21) Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis. 22) Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. 24) navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. 25) Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26) Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27) Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. 28) Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas. 29) At ipse ait: veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum. 30) Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. 31) Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? 32) Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33) Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es. 34) Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. 35) Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: 36) et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!