Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate, Hetzenauer, Hebrews Chapter 7 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-Hetzenauer/Hebrews/7 1) Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: 2) cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex iustitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, 3) sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. 4) Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. 5) Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. 6) Cuius autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. 7) Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. 8) Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. 9) Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: 10) adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. 11) Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? 12) Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat. 13) In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. 14) Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15) Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exurgat alius sacerdos, 16) qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. 17) Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. (aiōn g165) 18) Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem eius, et inutilitatem: 19) nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20) Et quantum est non sine iureiurando (alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt, 21) hic autem cum iureiurando per eum, qui dixit ad illum: Iuravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): (aiōn g165) 22) in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus. 23) Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: 24) hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. (aiōn g165) 25) Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. 26) Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: 27) qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. 28) Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. (aiōn g165) Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!