Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate, Hetzenauer, Genesis Chapter 35 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-Hetzenauer/Genesis/35 1) Interea locutus est Deus ad Iacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. 2) Iacob vero convocata omni domo sua, ait: Abiicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. 3) Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. 4) Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. 5) Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. 6) Venit igitur Iacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. 7) Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. 8) Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. 9) Apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei, 10) dicens: Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel, 11) dixitque ei: Ego Deus omnipotens, cresce, et multiplicare: gentes, et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur. 12) Terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. 13) Et recessit ab eo. 14) Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: 15) vocansque nomen loci illius, Bethel. 16) Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, 17) ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. 18) Egrediente autem anima præ dolore, et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est filius doloris mei: pater vero appellavit eum Beniamin, id est filius dextræ. 19) Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem. 20) Erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius: hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem. 21) Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. 22) Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim. 23) Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Iudas, et Issachar, et Zabulon. 24) Filii Rachel: Ioseph et Beniamin. 25) Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali. 26) Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ. 27) Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, Civitatem Arbee, hæc est Hebron: in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. 28) Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. 29) Consumptusque ætate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!