Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate, Conte, Psalms Chapter 119 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-Conte/Psalms/119 1) Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. 2) Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum. 3) Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. 4) Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5) Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas iustificationes tuas. 6) Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 7) Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiæ tuæ. 8) Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque. 9) BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. 10) In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. 11) In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi. 12) Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas. 13) In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui. 14) In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. 15) In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas. 16) In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. 17) GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos. 18) Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua. 19) Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. 20) Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore. 21) Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. 22) Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi. 23) Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis. 24) Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuæ. 25) DALETH. Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. 26) Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas. 27) Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis. 28) Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis. 29) Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei. 30) Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus. 31) Adhæsi testimoniis tuis Domine: noli me confundere. 32) Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. 33) HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper. 34) Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo. 35) Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui. 36) Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam. 37) Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. 38) Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo. 39) Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda. 40) Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me. 41) VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum. 42) Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. 43) Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi. 44) Et custodiam legem tuam semper: in sæculum et in sæculum sæculi. 45) Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi. 46) Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar. 47) Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi. 48) Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis. 49) ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 50) Hæc me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me. 51) Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. 52) Memor fui iudiciorum tuorum a sæculo Domine: et consolatus sum. 53) Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. 54) Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ. 55) Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam. 56) Hæc facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi. 57) HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam. 58) Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. 59) Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua. 60) Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua. 61) Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus. 62) Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuæ. 63) Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua. 64) Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me. 65) TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum. 66) Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi. 67) Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. 68) Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. 69) Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. 70) Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. 71) Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas. 72) Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti. 73) IOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua. 74) Qui timent te videbunt me, et lætabuntur: quia in verba tua supersperavi. 75) Cognovi Domine quia æquitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me. 76) Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. 77) Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam: quia lex tua meditatio mea est. 78) Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis. 79) Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua. 80) Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. 81) CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi. 82) Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? 83) Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus. 84) Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium? 85) Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua. 86) Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me. 87) Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. 88) Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui. 89) LAMED. In æternum Domine, verbum tuum permanet in cælo. 90) In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet. 91) Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi. 92) Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea. 93) In æternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me. 94) Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi. 95) Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi. 96) Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. 97) MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est. 98) Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in æternum mihi est. 99) Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est. 100) Super senes intellexi: quia mandata tua quæsivi. 101) Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua. 102) A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi. 103) Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! 104) A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis. 105) NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. 106) Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiæ tuæ. 107) Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum. 108) Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me. 109) Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus. 110) Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. 111) Hereditate acquisivi testimonia tua in æternum: quia exultatio cordis mei sunt. 112) Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in æternum, propter retributionem. 113) SAMECH. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi. 114) Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi. 115) Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei. 116) Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea. 117) Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper. 118) Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum. 119) Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ: ideo dilexi testimonia tua. 120) Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui. 121) AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me. 122) Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. 123) Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiæ tuæ. 124) Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me. 125) Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. 126) Tempus faciendi Domine: dissipaverunt legem tuam. 127) Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion. 128) Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui. 129) PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. 130) Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis. 131) Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. 132) Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum. 133) Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia. 134) Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua. 135) Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas. 136) Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. 137) SADE. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum. 138) Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis. 139) Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei. 140) Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud. 141) Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus. 142) Iustitia tua, iustitia in æternum: et lex tua veritas. 143) Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est. 144) Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam. 145) COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram. 146) Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua. 147) Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi. 148) Prævenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua. 149) Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me. 150) Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. 151) Prope es tu Domine: et omnes viæ tuæ veritas. 152) Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in æternum fundasti ea. 153) RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. 154) Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. 155) Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt. 156) Misericordiæ tuæ multæ Domine: secundum iudicium tuum vivifica me. 157) Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi. 158) Vidi prævaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. 159) Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me. 160) Principium verborum tuorum, veritas: in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ. 161) SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. 162) Lætabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa. 163) Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. 164) Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiæ tuæ. 165) Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum. 166) Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi. 167) Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer. 168) Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. 169) TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum. 170) Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me. 171) Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. 172) Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua æquitas. 173) Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi. 174) Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est. 175) Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me. 176) Erravi, sicut ovis, quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!