Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate, Conte, Psalms Chapter 103 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-Conte/Psalms/103 1) Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius. 2) Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius: 3) Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas. 4) Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus. 5) Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ iuventus tua: 6) Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus. 7) Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas. 8) Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. 9) Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur. 10) Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11) Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se. 12) Quantum distat Ortus ab Occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13) Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se: 14) quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus: 15) homo, sicut fœnum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. 16) Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum. 17) Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum, 18) his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea. 19) Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20) Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius. 21) Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. 22) Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!