Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate, Conte, Ecclesiastes Chapter 10 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-Conte/Ecclesiastes/10 1) Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. 2) Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. 3) Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. 4) Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris: quia curatio faciet cessare peccata maxima. 5) Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: 6) positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. 7) Vidi servos in equis: et principes ambulantes super terram quasi servos. 8) Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. 9) Qui transfert lapides, affligetur in eis: et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis. 10) Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit multo labore, exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. 11) Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. 12) Verba oris sapientis gratia: et labia insipientis præcipitabunt eum: 13) Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. 14) Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit: et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? 15) Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. 16) Væ tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. 17) Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam. 18) In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. 19) In risum faciunt panem, et vinum ut epulentur viventes: et pecuniæ obediunt omnia. 20) In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annunciabit sententiam. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!