Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate 1598, Matthew Chapter 28 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-1598/Matthew/28 1) Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. 2) Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3) erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. 4) Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. 5) Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. 6) Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. 7) Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. 8) Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. 9) Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 10) Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt. 11) Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. 12) Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13) dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14) Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15) At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. 16) Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. 17) Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. 18) Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: 19) euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: 20) docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. (aiōn g165) Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!