< 1 Samuelova 29 >
1 A Filisteji skupiše svu vojsku svoju kod Afeka, a Izrailj stade u oko kod izvora u Jezraelu.
Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.
2 I knezovi Filistejski iðahu sa stotinama i tisuæama; a David i njegovi ljudi iðahu najposlije s Ahisom.
Et satrapæ quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus: David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis.
3 I rekoše knezovi Filistejski: što æe ti Jevreji? A Ahis reèe knezovima Filistejskim: nije li ovo David sluga cara Izrailjskoga Saula, koji je kod mene toliko vremena, toliko godina, i ne naðoh na njemu ništa otkako je dobjegao do ovoga dana?
Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebræi isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc?
4 Ali se rasrdiše na nj knezovi Filistejski, i rekoše mu knezovi Filistejski: pošlji natrag toga èovjeka, neka se vrati u svoje mjesto gdje si ga postavio, i neka ne ide s nama u boj, da se ne okrene na nas u boju; jer èim bi se opet umilio gospodaru svojemu ako ne glavama ovijeh ljudi?
Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris?
5 Nije li to David o kojem se pjevalo igrajuæi i govorilo: zgubi Saul svoju tisuæu, ali David svojih deset tisuæa?
Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis?
6 Tada Ahis dozva Davida, i reèe mu: tako bio živ Gospod, ti si pošten, i milo mi je da hodiš sa mnom u boj; jer ne naðoh nikakoga zla na tebi otkako si došao k meni do ovoga dana; ali nijesi po volji knezovima.
Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc: sed satrapis non places.
7 Nego vrati se i idi s mirom da ne uèiniš što što ne bi bilo milo knezovima Filistejskim.
Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.
8 A David reèe Ahisu: ali šta sam uèinio? šta li si našao na sluzi svojem otkako sam kod tebe do ovoga dana, da ne idem da se bijem s neprijateljima gospodara svojega cara?
Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis?
9 A Ahis odgovarajuæi reèe Davidu: znam; doista si mi mio kao anðeo Božji; ali knezovi Filistejski rekoše: neka ne ide s nama u boj.
Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei: sed principes Philisthinorum dixerunt: Non ascendet nobiscum in prælium.
10 Nego ustani sjutra rano sa slugama gospodara svojega koje su došle s tobom; ustanite rano èim svane, pa idite.
Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite.
11 I urani David i ljudi njegovi, i otide rano, i vrati se u zemlju Filistejsku; a Filisteji otidoše u Jezrael.
Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim: Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel.