< نحمیا 6 >

سنبلط، طوبیا، جشم عرب و بقیه دشمنان ما شنیدند که کار تعمیر حصار رو به اتمام است (هر چند تمام درهای دروازه‌ها را کار نگذاشته بودیم)، 1
Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis)
پس سنبلط و جشم برای من پیغام فرستادند که در یکی از دهات دشت اونو به دیدن ایشان بروم. ولی من پی بردم که می‌خواهند به من آسیبی برسانند؛ 2
miserunt Sanaballat, et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus foedus pariter in vitulis in Campoono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
پس جوابشان را اینطور دادم: «من مشغول کار مهمی هستم و نمی‌توانم دست از کارم بکشم و به دیدن شما بیایم.» 3
Misi ergo ad eos nuncios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere: ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
ایشان چهار بار برای من همان پیغام را فرستادند و من هم هر بار همان جواب را دادم. 4
Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices: et respondi eis iuxta sermonem priorem.
بار پنجم، مأمور سنبلط با یک نامهٔ سرگشاده پیش من آمد؛ 5
Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:
مضمون نامه چنین بود: «جشم به من می‌گوید که بین مردم شایع شده که تو و یهودیان قصد شورش دارید، و به همین جهت است که دور شهر اورشلیم حصار می‌کشی؛ و بنا به این گزارش، تو می‌خواهی پادشاه ایشان بشوی. 6
IN GENTIBUS auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam
از این گذشته انبیایی تعیین کرده‌ای تا در اورشلیم مردم را دور خود جمع کنند و بگویند که نحمیا پادشاه یهوداست. مطمئن باش این خبرها به گوش اردشیر پادشاه خواهد رسید. پس بهتر است پیش من بیایی تا در این مورد با هم مشورت کنیم.» 7
et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem, dicentes: Rex in Iudaea est. Auditurus est rex verba haec: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.
جواب دادم: «آنچه می‌گویی حقیقت ندارد. اینها ساخته و پرداخته خودت است.» 8
Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris: de corde enim tuo tu componis haec.
آنها می‌خواستند با این حرفها ما را بترسانند تا از کار دست بکشیم. ولی من دعا کردم تا خدا مرا تقویت کند. 9
Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere, et quiesceremus. Quam ob causam magis confortavi manus meas:
شمعیا (پسر دلایا و نوه مِهیطَبئیل) در خانهٔ خود بست نشسته بود و من به دیدنش رفتم. وقتی مرا دید، گفت: «باید هر چه زودتر در خانهٔ خدا مخفی بشویم و درها را قفل کنیم. چون امشب می‌آیند تو را بکشند!» 10
et ingressus sum domum Semaiae filii Dalaiae filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas aedis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
ولی من جواب دادم: «آیا می‌شود مردی مثل من از خطر فرار کند؟ من حق ندارم برای حفظ جانم داخل خانهٔ خدا بشوم. من هرگز این کار را نمی‌کنم.» 11
Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar.
بعد فهمیدم که پیغام شمعیا از طرف خدا نبود، بلکه طوبیا و سنبلط او را اجیر کرده بودند تا مرا بترسانند و وادار کنند به خانهٔ خدا فرار کنم و مرتکب گناه بشوم تا بتوانند مرا رسوا کنند. 12
Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias, et Sanaballat conduxissent eum.
13
acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi.
آنگاه دعا کردم: «ای خدای من، طوبیا و سنبلط را به سزای اعمالشان برسان و نیز به یاد آور که چگونه نوعدیه نبیه و سایر انبیا می‌خواستند مرا بترسانند.» 14
Memento mei Domine pro Tobia et Sanaballat, iuxta opera eorum talia: sed et Noadiae prophetae, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
سرانجام کار بازسازی حصار اورشلیم در بیست و پنجم ماه ایلول تمام شد. این کار پنجاه و دو روز طول کشید. 15
Completus est autem murus vigesimoquinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
وقتی دشمنان ما که در سرزمینهای مجاور ما بودند این را دیدند، رسوا شدند و فهمیدند که این کار با کمک خدای ما تمام شده است. 16
Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
در این مدت نامه‌های زیادی بین طوبیا و بزرگان یهودا رد و بدل شد. 17
Sed et in diebus illis multae optimatum Iudaeorum epistolae mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.
در یهودا بسیاری با او همدست شده بودند، چون هم خودش داماد شکنیا (پسر آرح) بود و هم پسرش یهوحانان با دختر مشلام (پسر برکیا) ازدواج کرده بود. 18
Multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae:
مردم پیش من از طوبیا تعریف می‌کردند، و هر چه از من می‌شنیدند به او خبر می‌دادند. طوبیا هم برای اینکه مرا بترساند، نامه‌های تهدیدآمیز برایم می‌نوشت. 19
sed et laudabant eum coram me, et verba mea nunciabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.

< نحمیا 6 >