< پیدایش 8 >

اما خدا، نوح و حیوانات درون کشتی را فراموش نکرده بود. او بادی بر سطح آبها وزانید و سیلاب کم‌کم کاهش یافت. 1
Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
آبهای زیرزمینی از فوران بازایستادند و باران قطع شد. 2
Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo.
آب رفته‌رفته از روی زمین کم شد. پس از صد و پنجاه روز، 3
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
در روز هفدهم از ماه هفتم، کشتی روی کوههای آرارات قرار گرفت. 4
Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis super montes Armeniae.
دو ماه و نیم بعد، در حالی که آب همچنان پائین می‌رفت، قلۀ کوهها نمایان شد. 5
At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
پس از گذشت چهل روز، نوح پنجره‌ای را که برای کشتی ساخته بود، گشود 6
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum:
و کلاغی رها کرد. کلاغ به این سو و آن سو پرواز می‌کرد تا آن که زمین خشک شد. 7
qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram.
پس از آن، کبوتری رها کرد تا ببیند آیا کبوتر می‌تواند زمین خشکی برای نشستن پیدا کند. 8
Emisit quoque columbam post eum, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.
اما کبوتر جایی را نیافت، زیرا هنوز آب بر سطح زمین بود. وقتی کبوتر برگشت، نوح دست خود را دراز کرد و کبوتر را گرفت و به داخل کشتی برد. 9
Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum suam, et apprehensam intulit in arcam.
نوح هفت روز دیگر صبر کرد و بار دیگر همان کبوتر را رها نمود. 10
Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
این بار، هنگام غروب آفتاب، کبوتر در حالی که برگ زیتون تازه‌ای به منقار داشت، نزد نوح بازگشت. پس نوح فهمید که در بیشتر نقاط، آب فرو نشسته است. 11
At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
یک هفته بعد، نوح باز همان کبوتر را رها کرد، ولی این بار کبوتر باز نگشت. 12
Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
در ششصد و یکمین سال از زندگی نوح، در اولین روز ماه اول، آب از روی زمین خشک شد. آنگاه نوح پوشش کشتی را برداشت و به بیرون نگریست و دید که سطح زمین خشک شده است. 13
Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exiccata esset superficies terrae.
در روز بیست و هفتم از ماه دوم، سرانجام همه جا خشک شد. 14
Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
در این هنگام خدا به نوح فرمود: 15
Locutus est autem Deus ad Noe, dicens:
«اینک زمان آن رسیده که همه از کشتی خارج شوید. 16
Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
تمام حیوانات، پرندگان و خزندگان را رها کن تا تولید مثل کنند و بر روی زمین زیاد شوند.» 17
Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
پس نوح با همسر و پسران و عروسانش از کشتی بیرون آمد. 18
Egressus est ergo Noe, et filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eo.
و تمام حیوانات و خزندگان و پرندگان نیز دسته‌دسته از کشتی خارج شدند. 19
Sed et omnia animantia, iumenta, et reptilia quae reptant super terram secundum genus suum, egressa sunt de arca.
آنگاه نوح مذبحی برای خداوند ساخت و از هر حیوان و پرندهٔ حلال گوشت بر آن قربانی کرد. 20
Aedificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
خداوند از این عمل نوح خشنود گردید و با خود گفت: «من بار دیگر زمین را به خاطر انسان که دلش از کودکی به طرف گناه متمایل است، لعنت نخواهم کرد و اینچنین تمام موجودات زنده را از بین نخواهم برد. 21
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
تا زمانی که جهان باقی است، کشت و زرع، سرما و گرما، زمستان و تابستان، و روز و شب همچنان برقرار خواهد بود.» 22
Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.

< پیدایش 8 >

A Dove is Sent Forth from the Ark
A Dove is Sent Forth from the Ark