< Zaccharias Propheta 9 >

1 onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel
Onus verbi Domini in terra Hadrach, et Damasci requiei eius: quia Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel.
2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde
Emath quoque in terminis eius, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
3 et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum
Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum.
4 ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur
Ecce Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem eius, et haec igne devorabitur.
5 videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur
Videbit Ascalon, et timebit: et Gaza, et dolebit nimis: et Accaron, quoniam confusa est spes eius: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
6 et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum
Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum.
7 et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
Et auferam sanguinem eius de ore eius, et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus.
8 et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis
Et circumdabo domum meam ex his, qui militant mihi euntes et revertentes, et non transibit super eos ultra exactor: quia nunc vidi in oculis meis.
9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae
Exulta satis filia Sion, iubila filia Ierusalem: ECCE REX TUUS veniet tibi iustus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinae.
10 et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae
Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Ierusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem Gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae.
11 tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua
Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
12 convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi
Convertimini ad munitionem vincti spei, hodie quoque annuncians duplicia reddam tibi.
13 quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium
Quoniam extendi mihi Iuda quasi arcum, implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia: et ponam te quasi gladium fortium.
14 et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri
Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur, iaculum eius: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri.
15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris
Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subiicient lapidibus fundae: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris.
16 et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui: quia lapides sancti elevabuntur super terram eius.
17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines
Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?

< Zaccharias Propheta 9 >