< Zaccharias Propheta 4 >

1 et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo
Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
2 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius
Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus.
3 et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius
Et duæ olivæ super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.
4 et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi
Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi?
5 et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi
Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi.
6 et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum
Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
7 quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.
8 et factum est verbum Domini ad me dicens
Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
9 manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
10 quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra
Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
11 et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius
Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?
12 et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro
Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro?
13 et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine
Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi.
14 et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae
Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.

< Zaccharias Propheta 4 >