< Canticum Canticorum 7 >
1 quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturæ femorum tuorum, sicut monilia, quæ fabricata sunt manu artificis.
2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.
3 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreæ.
4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.
5 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
Caput tuum ut Carmelus: et comæ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
6 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis!
7 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.
8 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineæ: et odor oris tui sicut malorum.
9 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
10 ego dilecto meo et ad me conversio eius
Ego dilecto meo, et ad me conversio eius.
11 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
12 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea.
13 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi
Mandragoræ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.