< Canticum Canticorum 2 >

1 ego flos campi et lilium convallium
Ego flos campi, et lilium convallium.
2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.
5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
6 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
En dilectus meus loquitur mihi. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:
11 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.
12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;
13 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
14 columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.

< Canticum Canticorum 2 >