< Canticum Canticorum 1 >
2 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino,
3 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulae dilexerunt te.
4 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te.
5 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
6 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meae pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
7 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
8 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum tuorum, et pasce hoedos tuos iuxta tabernacula pastorum.
9 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
10 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
11 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
12 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
13 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
14 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
15 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
16 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus:
17 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.