< Psalmorum 96 >
1 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
Canticum David, Quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra.
2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius.
3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
Quoniam omnes dii Gentium daemonia: Dominus autem caelos fecit.
6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius.
7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem:
8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius:
9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra:
10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur: iudicabit populos in aequitate.
11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
Laetentur caeli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius:
12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.