< Psalmorum 92 >
1 psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
2 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
3 in decacordo psalterio cum cantico in cithara
4 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
5 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
6 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
7 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi
8 tu autem Altissimus in aeternum Domine
9 quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
10 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
11 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
12 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
13 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
14 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
15 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo