< Psalmorum 89 >
1 intellectus Aethan Ezraitae misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
2 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis;
3 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
4 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
5 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
6 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
7 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
8 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
9 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
10 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
11 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
12 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
13 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
14 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
15 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
16 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
17 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
18 quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israhel regis nostri
19 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
20 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
21 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
22 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
23 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
24 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
25 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
26 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
27 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
28 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
29 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
30 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
31 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
32 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
33 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
34 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
35 semel iuravi in sancto meo si David mentiar
36 semen eius in aeternum manebit
37 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
38 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
39 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
40 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
41 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
42 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
43 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
44 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
45 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
46 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
47 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
48 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma (Sheol )
49 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
50 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
51 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
52 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat