< Psalmorum 87 >
1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis;
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!
4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
7 sicut laetantium omnium habitatio in te
Sicut lætantium omnium habitatio est in te.]