< Psalmorum 81 >

1 in finem pro torcularibus Asaph exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
Psalmus Asaph, in finem, pro torcularibus, quinta sabbati. Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
2 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.
3 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die sollemnitatis vestrae:
4 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
Quia praeceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
5 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Aegypti: linguam, quam non noverat, audivit.
6 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
7 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.
8 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,
9 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
10 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti: dilata os tuum, et implebo illud.
11 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
12 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
13 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:
14 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.
15 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in saecula.
16 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.

< Psalmorum 81 >